monumenta.ch > Plinius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 47
{XXI} ex nigris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset, et feminam, cui violaceus; set una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. radicibus eorum lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. et ricinos canum necat, iuvencos quoque anginae modo, quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceribus utilissimum. omnium autem generum eorum radices scorpionibus adversantur.